monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 46. <<<     >>> 48.

47.

1 Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit, sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem: sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. V, 5 et seq.).
2 Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
3 Qui quoniam typus futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis fieret auctor salutis (Ibid.).
4 Denique consummatis passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem dedit omnibus, peccatum tulit omnium.